라틴어 문장 검색

cum inter alia prodigia fulmine deiectum esset in Capitolio Iovis signum, caput eius per haruspices inventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha2)
sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in terram evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 286:2)
iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 361:2)
taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:1)
iumenta tamen etiam secabant interdum infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 377:1)
inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 380:1)
cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat quem fortuna in id certamen legeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 438:1)
credere eadem tempestate qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 516:2)
Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus poterant neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 28:1)
Pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanum imperium vestra fide, vestris viribus retentum ac recuperatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 61:1)
debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Balearis erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 544:1)
quos cum Romam misisset consul, virgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 253:2)
murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 299:2)
cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum, quod in corona erat, in manum sponte sua prolapsum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 166:1)
ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 314:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION