라틴어 문장 검색

Atque ipse quartusdecimus par est, in quo esse magnam vim antiqui fatebantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 13:3)
Hauserat insolitos promissae virginis ignes Augustus primoque rudis flagraverat aestu;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:1)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
adsurgit ceu forte minor sub matre virenti laurus et ingentes ramos olimque futuras promittit iam parva comas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:155)
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur, quod gener est, invicte, tuus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:215)
pridem tolerare fatemur hoc genus, Arsacio postquam se regia fastu sustulit et nostros corrupit Parthia mores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:252)
eunuchi iugulum primus secuisse fateris;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:29)
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:4)
Omnes supplicio dignos letoque fatentur, qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:292)
victum fatetur Delos Apollinem;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:5)
cum divus abirem, res incompositas (fateor) tumidasque reliqui.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:192)
tunc ipse paterna successit pietate mihi tenerumque rudemque fovit et in veros eduxit principis annos, Rufinumque tibi, quem tu tremuisse fateris, depulit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:197)
qualem Stilicho deiecerit hostem, Thraces et Haemonii poterunt Moesique fateri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:49)
saepe lacessitam, sed non impune, fatemur Ausoniam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:100)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)

SEARCH

MENU NAVIGATION