라틴어 문장 검색

quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi , sine qua nihil neque maius neque minus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 198:1)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
vitiose vero idem sinistrum quasi humerum in latus agi solet, quanquam adhuc peius aliqui transversum brachium proferunt et cubito pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 240:1)
sed haec tamen aliquando irridentes, aliquando imitantes pronuntiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 310:3)
quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:3)
sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et, quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum, id potentissimum, apud quemcunque agetur, existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 143:1)
mors de te pronuntiatura est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:4)
Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas Graeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:1)
" Fer ergo, iudex, sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verissimum dicere, non quis verissimum dicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 10:8)
Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:1)
Seneca Lucilio suo salutem Quod quaeris a me, liquebat mihi, sic rem edidiceram, per se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 721)
Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:2)
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:1)
Putemus in praesentia ista duo esse, - nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio, - quid prohibet, quominus aliud quidem sit, sed nihilominus bonum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION