라틴어 문장 검색

Accipe et alterum locum Maronis illi unde traxerat conparandum, ut eundem colorem ac paene similem sonum loci utriusque repperias.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:1)
Ipsius vero pestilentiae, quae est in tertio Georgicorum, color totus et liniamenta paene omnia tracta sunt de descriptione pestilentiae quae est in sexto Lucretii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:1)
Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix inplet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 11:1)
scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet aliud intellegas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 2:2)
In primo speciosis magis quam veris, ut docebitur, exemplis paene nos Disarii nostri cepit ingenium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:1)
Dum de calore loquimur, ammoneor rei quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed, paene dixerim, frigida virtute nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 9:2)
Ergo, ait Eusebius, habendus mihi sermo est, Disari, tecum de aetate cuius ianuam iam paene ambo pulsamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 1:1)
Nasci autem in eunuchis et in feminis ex pari frigore parem paene inportuni humoris abundantiam etiam hinc liquet, quod utrumque corpus saepe pinguescit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 14:1)
nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis, qualia sunt volantium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:5)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum, Aut Collina tulit stratas quot porta catervas, Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas Mutavit translata locum, Romanaque Samnis Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:49)
cum paene fideles Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem Destituere ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:4)
Tot raptis truncus manibus, gladioque relictus Paene suo, qui tot gentes in bella trahebat, Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:8)
Purus in occasus, parvi sed gurgitis, Aeas Ionio fluit inde mari nec fortior undis Labitur avectae pater Isidis, et tuus, Oeneu, Paene gener crassis oblimat Echinadas undis Et Meleagream maculatus sanguine Nessi Euenos Calydona secat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:53)
105 Pompeius castellum aliquod oppugnat, ac paene expugnasset, nisi defensum esset a Scaeva, forti viro, cuius egregie factum enarratur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권8)

SEARCH

MENU NAVIGATION