라틴어 문장 검색

percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 247:1)
erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret ut quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 42:1)
aeque propenso animo et ea et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 73:3)
egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 49:1)
haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam compelleret Romanos aut perseverantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 290:1)
si perseverabitis in ira, tempus a vobis petemus, quo hane funestam referamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 283:1)
verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 415)
[sed autem quam illa umquam meis opulentiis ramenta fiat gravior aut propensior, mori me malim excruciatum inopia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 419)
Perseverate in bono proposito et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis, quae vos mater non utero sed animo suscepit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION