라틴어 문장 검색

Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 20:1)
Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum hinc octo legiones, quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 18:1)
oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque revisit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:4)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)
floris species florem rerum protestatur quas hic deus inseminat progenerat fovet nutrit maturatque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:5)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
Dic corpus properet fluviali spargere lympha.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:3)
Maturate fugam quid sit, parum mihi liquet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 7:2)
Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:2)
per serenas vero, quoniam tempus instat, properari necesse est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:3)
Vana quoque ad veros accessit fama timores, Irrupitque animos populi, clademque futuram Intulit, et velox properantis nuntia belli Innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:43)
Vix operi cunctae dextra properante sorores Sufficiunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:8)
Quamvis Hesperium mundi properemus ad axem, Massiliam delere vacat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:30)
Quodque virum toti properans imponere mundo Hos perdit Fortuna dies!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:52)
medios properat tentare furores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION