라틴어 문장 검색

Quid me, potens Fortuna, fallaci mihi blandita vultu, sorte contentum mea alte extulisti, gravius ut ruerent edita .receptus arce totque prospicerem metus?
(세네카, 옥타비아 6:1)
Iam nocte Titan dubius expulsa redit et nube maestus squalida exoritur iubar, lumenque flamma triste luctifica gerens prospiciet avida peste solatas domos, stragemque quam nox fecit ostendet dies.
(세네카, 오이디푸스 1:1)
ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit?
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:3)
vobis vota prospicient mea.
(세네카, Thyestes 1099:1)
et quae vagos vicina prospiciens Scythas
(세네카, Troades 11:1)
cum dimicantes lenta prospiceres viros,
(세네카, Troades 923:1)
Tunc prospiciens puer cognovit ea que magister viderat et ait:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:17)
Tunc | prospexit puella iuvenis iram;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:53)
Et modo ex quo me prospicit, sequitur et flet, eo quod non fecerit voluntatem iuvenis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:31)
Forte pater superum prospexit ab aethere terras:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 9)
a parte vestibuli longitudo tecta intrinsecus patet mediis non interpellata parietibus, quae, quia nihil ipsa prospectat, etsi non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi iure vocitabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:2)
quo loci recumbens, si quid inter edendum vacas, prospiciendi voluptatibus occuparis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:3)
aedis celsa nitet nec in sinistrum aut dextrum trahitur, sed arce frontis ortum prospicit aequinoctialem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:5)
nam quoniam ipsa si qua tempestas est huc securos efficit occupandos, huc prospici vetat occupaturos, in medio fluctuum scopulorumque confragosorum spe superventus laeti periclitantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:7)
monstrat iter totoque effulgurat orbe Cynthia, prosequitur divam celeresque recursus securus pelagi Chiron rogat udaque celat lumina et abreptos subito iamiamque latentes erecto prospectat equo, qua cana parumper spumant signa fugae et liquido perit orbita ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권99)

SEARCH

MENU NAVIGATION