라틴어 문장 검색

multa cernunt haruspices multa augures provident, multa oraclis declarantur multa vaticinationibus multa somniis multa portentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 163:1)
Nec vero universo generi hominum solum sed etiam singulis a dis inmortalibus consuli et provideri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 164:1)
quibus intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 60:3)
Fortis vero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:3)
a quibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:5)
in primisque provideat, ne sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:5)
Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum, idque ne eveniat, multo ante erit providendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:1)
Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae noceat, providendum est, quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:1)
Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, quibus et non tribuere, quod recte possis, et tribuere, quod non sit aequum, contra officium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:1)
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:4)
Est igitur oratori diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus libere liceat iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:1)
mihi etiam qui optime dicunt quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione perturbantur, paene impudentes videntur, - tametsi id accidere non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:3)
Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris magnitudoque cernatur, nisi qui [rerum omnium] naturam mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo philosophia sit oratori necessario percipienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:1)
alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:1)
nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION