라틴어 문장 검색

sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:2)
equi fortis et victoris senectuti comparat suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:4)
Annos septuaginta natus, tot enim vixit Ennius, ita ferebat duo quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:8)
etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 20:1)
A rebus gerendis senectus abstrahit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 21:1)
ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut caecus esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 21:7)
nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 23:1)
non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 23:4)
num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:2)
Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:4)
num igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simo- niden Stesichorum, num quos ante dixi Isocraten Gorgian, num philosophorum principes, Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea Zenonem , aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Stoicum coegit in suis studiis senectus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 30:1)
edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est, quod diu vivendo multa quae non volt videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:2)
ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:2)
sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:4)
ne nunc quidem viris desidero adulescentis, is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION