라틴어 문장 검색

et quo magis pacem ratam esse in Macedonia vulgo laetarentur, tristis ex Hispania adlatus nuntius effecit vulgataeque litterae C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos illustres viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex proelio haud ita multo post expirasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 314:1)
duodecim milia hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 533:2)
L. Valerius consul, cum post fusos circa Litanam silvam Boios quietam provinciam habuisset, comitiorum causa Romam rediit et creavit consules P. Cornelium Africanum iterum et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 491:1)
labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 543:2)
fusi inde Romani, quae imperio consulis noluerant, suo pavore ac terrore castra repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 545:2)
novem milia hostium occidit, ceteros fusos fugatosque in castra compulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 237:1)
cum iis signis collatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 250:2)
postremo tamen fusi fugatique sunt Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud incruenta victoria ad naves redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 184:2)
pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 479:2)
is cum breviter et egisset gratias patribus quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 594:2)
fusi fugatique hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 685:1)
et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:2)
ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 220:2)
duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:2)
pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 369:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION