라틴어 문장 검색

Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in pulchritudine et in persona illud contemplante.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:5)
et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque dicitur pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:1)
ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 75:1)
Expeditis his quae ad singularem Christianae fidei professionem attinere videntur, de discretione videlicet trium personarum in una eademque penitus ac simplici divinitatis substantia, juvat in hujus summi boni perfectione contemplanda mentis aciem altius imprimere, ac diligentius singula replicando quaecunque aliquid quaestionis habere videntur, verisimilibus et honestissimis rationibus diffinire, ut quo amplius innotuerit hujus summi boni perfectio, majori unumquemque ad se trahat desiderio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION