라틴어 문장 검색

et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritumam oram, tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia veteres refectae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 14:2)
caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 70:1)
sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 355:1)
Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 429:1)
P. Scipio quadraginta naves longas quas habuisset haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 550:1)
annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 590:1)
bina hostium castra expugnavit, in quibus quadraginta milia hominum ferro ignique consumpta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha2)
nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore, nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostium - tot enim in armis esse - trucidanda obicere velit, et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 102:1)
in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 128:2)
argenti tulit ex praeda quadraginta tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 213:1)
Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 382:1)
diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 109:1)
nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 264:1)
eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 352:1)
ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat ad signa revocabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION