라틴어 문장 검색

magistri Aristaeum dicit, Apollinis et Cyrenes filium, qui primus invenit, quemadmodum apes possint reparari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2832)
"Dicam tamen quemadmodum sentio:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:11)
"Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:8)
non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi et sententiae suae dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:2)
licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere - , cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 33:3)
Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 40:4)
et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:4)
physicae quoque non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus sit, ei proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius procuratione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 95:1)
hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 20:5)
ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:11)
Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:1)
quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 10:1)
non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:5)
quam enim sibi constanter convenienterque dicat, non laborat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:3)
qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturae cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, verum etiam potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem vita beata sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION