라틴어 문장 검색

ei cum rogationem promulgassent ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebi scito publicarentur fortunae - nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset praeterquam plebs habebat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 517:1)
quorum ad duo milia et quingenti vivi capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 659:1)
emolumento emolumentum ferme sine impensa opera est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 36:2)
eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 230:1)
qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae implevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 324:1)
dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 310:1)
alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 367:1)
et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi vocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 380:1)
auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi dividerentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret, ut singuli prope trecentorum civium possiderent agros, plebeio homini vix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 383:1)
lata est et altera lex, ne cui plus quingentis iugeribus agri liceret possidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha9)
ceterum parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 13:2)
eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 49:1)
ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 67:1)
multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare soleret, exsisteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 136:2)
postquam neque reverti ad signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti viderunt, primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 444:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION