라틴어 문장 검색

Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:6)
tum assum aliquid, maximeque auem, et postea uinum idem bibere aqua pluuiali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 3:6)
fereque tertio uel quinto die delirium accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:6)
Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:2)
soluique quinto die satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:3)
Nonnumquam plures similes uaris oriuntur, nonnumquam maiores pusulae liuidae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:1)
Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et uaris similis pusulas habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 64:4)
Paene ineptiae sunt curare uaros et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:1)
Ex his autem, quas supra posui, uari lenticulaeque uulgo notae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:2)
- Sed uari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 2:3)
Si sub his inflammatio non conquieuerit, post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:2)
Atque in his inflammatio fere quinto uel septimo die finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 27:3)
si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:2)
tum uulnus deligare et cotidie resoluere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam fouere, cetera [ex] eadem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:5)
idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae uel nono die uel septumo fere soluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION