라틴어 문장 검색

nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II19)
"Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III99)
aut si de multis nullus placet exitus, illud nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI12)
Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 11:1)
nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:7)
nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque respuat umor aquae?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:6)
nocturnasque faces caeli sublime volantis nonne vides longos flammarum ducere tractus in quas cumque dedit partis natura meatum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:10)
nonne vides etiam patefactis tempore puncto carceribus non posse tamen prorumpere equorum vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:15)
ubi enim propellere membra, corripere ex somno corpus mutareque vultum atque hominem totum regere ac versare videtur, quorum nil fieri sine tactu posse videmus nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst corporea natura animum constare animamque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:11)
quid praeterea primordia quaeque, unde anima atque animi constet natura necessumst, nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:9)
nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt [praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit] cernere coeperunt, contendere se atque parare, nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:16)
nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur, in triviis cum saepe canes discedere aventis divorsi cupide summis ex viribus tendunt, quom interea validis Veneris compagibus haerent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:4)
nonne vides etiam guttas in saxa cadentis umoris longo in spatio pertundere saxa?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 41:5)
haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero divom dignarier esse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:24)
Denique tantopere inter se cum maxima mundi pugnent membra, pio nequaquam concita bello, nonne vides aliquam longi certaminis ollis posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis omnibus epotis umoribus exsuperarint?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION