라틴어 문장 검색

etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:13)
cum enim [tristissima] exta sine capite fuerint, quibus nihil videtur esse dirius, proxima hostia litatur saepe pulcherrime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:6)
non fuisset illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 13:6)
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:9)
qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter facere posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:9)
in castrīs dīram fāmam audīvērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit5)
Magne pater divum, saevos punire tyrannos haut alia ratione velis, cum dira libido moverit ingenium ferventi tincta veneno:
(페르시우스, 풍자, satire 328)
barbatum haec crede magistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
(페르시우스, 풍자, satire 42)
Giton praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum praecipitat super lectum, erras inquit Encolpi, si putas contingere posse, ut ante moriaris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:19)
Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon desinat rabies libidine perditorum collecta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:8)
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis umbrarum facies diro stridore minantur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:9)
Vix enim posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:9)
Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:1)
Praebuit illa arbor misero suspendia collo, Carnifici diras praebuit illa cruces;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1210)
Vestra quid effoditis subiectis viscera telis, Et nondum natis dira venena datis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1413)

SEARCH

MENU NAVIGATION