라틴어 문장 검색

non minus mihi cupidi novitatis alicuius videntur fuisse, qui adiecerunt ordinem, cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo collocatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 39:1)
Nullus enim dicit animalium, alia sunt rationalia, alia duos pedes habentia, idcirco quod rationale et bipes licet differant, nulla tamen a se oppositione distinguuntur, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:16)
Ergo ignorabitur forma dispositionis totius vitae, et sic ignorata erit fatalis dispositio rerum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 3:5)
Cum tamen dispositio fatalis exclusibilis sit et impedibilis ab oppositis dispositionibus inventis in materia, exclusibilis etiam est ab oppositis dispositionibus inventis in anima sensibili.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:2)
" Dicitis," inquit, " omne animal primum constitutioni suae conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali, sed tamquam rationali.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:1)
Et ita est de dispositione esse et vitae inferiorum, in qua propter causas, quae sunt in materia, saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et ipsa dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:8)
circulus iuxta centrum propinquus est eadem forma dispositionis, prout est in periodo caelesti, circulus autem a centro distans designat eandem formam dispositionis, prout mutabiliter adhaeret rebus generatis et corruptis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:15)
Dion inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae, accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 39:2)
Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION