라틴어 문장 검색

Vagenses ubi animum aduertere ad se versum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장1)
Ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis immortalibus curae esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장11)
Ita amborum exercitu coniuncto Marium, iam in hiberna proficiscentem, vix decima parte die relicua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장6)
Ad hoc populo Romano iam a principio imperi melius visum amicos quam seruos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장7)
"Numquam ego ratus sum fore uti rex maximus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장1)
Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장6)
quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:13)
Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum robore instructum, poenas a se inriti conatus exigentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:4)
In inritum cedit ista iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:6)
Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes,quae acumen irritum exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 5:1)
Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:6)
" inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:2)
" Stultum est," inquit, " praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:1)
Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 5:3)
Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION