라틴어 문장 검색

quae verecundia legum restinguenda ratus, legem recitari iussit qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 162:2)
litteris consulis praetorisque recitatis censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum rei publicae fieri posset, Romam veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 675:1)
dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 126:1)
haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 129:1)
priores ex Sicilia T. Otacilii propraetoris in senatu recitatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 274:1)
transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoris fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 296:1)
recitato vetere senatu, inde primos in demortuorum locum legit qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 297:1)
litteris recitatis nemo omnium erat quin et vera scribi et postulari aequa fateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 646:1)
litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 179:1)
haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 404:1)
is et in contione senatus consultum recitavit et edixit ut quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 13:1)
eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 67:1)
eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 94:1)
tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius incertiora futura praeteritis sunt, sed perplexius etiam scripturae genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 177:1)
missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 455:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION