라틴어 문장 검색

*Aquitanios itaque rex ex parte receptos, festinavit propter Nortmannos redire in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:3)
Brittanni vero viriliter suum defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:3)
Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:2)
atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:6)
Balduinus Atrebatis iter arripiens per aliam viam antecessit regem venitque in Bruociam, atque ita rex sine aliquo effectu rediit ad loca sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:4)
Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:8)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
Resederuntque et illi ex alia parte dicti fluminis, nulloque peracto negotio unusquisque rediit in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:8)
Odo rex iterum rediit in Franciam, Karolus vero cum suis in Burgundiam quo poterant morabantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:13)
Cumque Odo rex rediret ab Arnulfo, Fulchonem archiepiscopum, qui pergebat ad Arnulfum, in itinere obviant;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:1)
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)
Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:1)
quem rex honorifice suscepit, eiusque fidelis effectus rediit ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:3)
insecutus, aliquibus suorum interfectis plurimisque vulneratis, Nortmanni more solito loca inoportuna tenentes rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:6)
Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION