라틴어 문장 검색

- Episcopus Pisanus redeuntes peregrinos humiliter salutat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 111:2)
Et ideo sine mora ad nostros redituri, rem aperiemus, et sic ab urbe eos et ab omni impugnatione cohibebimus.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:11)
Circiter viginti millia Hierosolymitanorum erat numerus, quando ab Jerusalem reversi, Laodicea confinia intraverunt, quibus omnium rerum vitae necessariarum copia a vendentibus concessa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:7)
Boemundus, his auditis nuntiis, compunctus super omnibus, in unitatem et dilectionem festinanter redit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:2)
Nihil his ingeniis duce proficiente, consilio suorum accepto, eo quod civitas Assur, hoc tempore gravissimae hiemis inchoante, prae frigore et nive insuperabilis haberetur, Jerusalem Decembri mense mediato rediit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:1)
Boemundus secus civitatem Antiochiae audita Christianorum victoria, et Godefridi ducis gloria et exaltatione in Jerusalem, ex verbis et relatione Roberti Flandrensis, Roberti [0572B] Northmannorum principis et caeterorum redeuntium, Baldewino ejusdem ducis fratre admonito per legatos, viam Jerusalem insistere decrevit ad visitandum locum Domini sepulcri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:7)
Post haec dux in Jerusalem rediit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:17)
Ubi Tankradum ab Jerusalem in ira reversum, quia urbem intrare non potuit, in obsidione reperientes, nuntiaverunt ei Baldewinum [0589A] adesse, et regnum Jerusalem velle obtinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:3)
Qui, secundum quod interrogati [0590C] fuerant, universa sibi aperientes, et misericordem eum sibi arbitrantes, obnixe deprecantur ut alter eorum cum Baldewino maneret, alter ad cava et nota loca rediret, quatenus socios de perplexa domo, mirabili arce, ac investigabili fossa inclusos, produceret in conspectum principis, si forte et ipsi gratiam in conspectu ejus invenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:6)
Interea is, qui cum Baldewino remanserat, dum in foveam rediit alter, decollatus est a pueris regis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:8)
Hunc Baldewinus seorsum tollens, et honorificis ac mollibus indumentis opertum suo sermone demulcens, protinus illexit eum, quatenus rediens ad subterraneos sodales, eos prodire hortaretur, asserens se illos benigne tractare, et donis magnificis honorare;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:11)
Qui necem eorum intelligentes, quoniam nullus ad eos ultra rediret, minime exire ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:9)
Verumtamen haec conditio in omni concordia a Tankrado firmiter indicta est, ut si post annum et menses tres ab Antiochia rediret, in beneficio terras et civitates obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:6)
Tempus enim non effugiet, quin satis ad aequitatem judicii de omnibus redeamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:5)
Ideo monemus te, ut cum illo in concordiam redeas, et sic Domino Deo pacis satisfacias, quatenus a praesenti periculo eruamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION