라틴어 문장 검색

de potione uero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:2)
Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:4)
Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:4)
Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:1)
Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:4)
non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:5)
Vbi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uenturum esse testentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:2)
qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:2)
eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:2)
Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 11:3)
Sunt aliae quoque in febribus obseruationes necessariae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:1)
Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:2)
Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febribus pestilentiae casus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:1)
Si uires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:3)
si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION