라틴어 문장 검색

"vos eruditos miror et doctos viros, perpensa vitae quos gubernat regula, nescire vel divina vel mortalia quo iure constent, quanta maiestas regat quidquid creatum est, quae creavit omnia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1118)
"frontis pudorem, cordis innocentiam, pacis quietem, castitatem corporis, Dei timorem, regulam scientiae, ieiuniorum parcitatem sobriam, spem non iacentem, semper et largam manum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1133)
exuitur tenui vultus cute, transit in severam, deflua caesaries conpescitur ad breves capillos, ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere, vivere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum, his igitur meritis dignissimus usque episcopale provehitur solium doctor, capit et sedile summum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.11)
adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:16)
iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 149:1)
nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 253:2)
sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:5)
nunc, quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 267:1)
utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit, quidam tanquam iussi sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 186:2)
cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens non a depulsione , sed ab eo qui propositionem suam confirmet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:5)
mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:1)
non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 159:3)
hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non subiungit sed propositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:3)
verum id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:4)
uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION