라틴어 문장 검색

sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 3:2)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:1)
Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:2)
At in ea parte, quae manu curat, euidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuuetur, hinc tamen plurimum trahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 2:3)
ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:7)
Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:4)
Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis uinci possit, neque iam trahi posse uideatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 4:3)
Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:2)
sequiturque neruorum distentio et ingens periculum [mortis]. Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:3)
Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:4)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:3)
Si aduersa ambo fracta sunt alterumue ex is, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:2)
Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 1:2)
cumque eorum fustium imas partes oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 5:6)
270, 78 si retro .... trahuntur, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1492)

SEARCH

MENU NAVIGATION