라틴어 문장 검색

Sed tandem uario deuicta labore, fatiscit Impietas, cedens Marti, sine Marte subacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:9)
sed cassis ad hoc contendit, et ensem Spernit, nec tali dignatur cedere ferro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:21)
sic neutri cedens, famulatur utrique.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:8)
Pugna cadit, cedit iuueni Victoria, surgit Virtus, succumbit Vicium, Natura triumphat, Regnat Amor, nusquam Discordia, Fedus ubique.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:3)
pictura tamen subjacenti materiae familiariter non cohaerens, velociter evanescendo moriens, nulla imaginum post se relinquebat vestigia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:3)
Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:2)
Si cedis, cedit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:37)
Walterus, relictis circumquaque sociis, fugitivus silvas Bulgarorum per octo dies exsuperans, ad civitatem ditissimam, quae vocatur Niczh in medio Bulgarorum regno secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:17)
qui Petrum, vacua et deserta civitate relicta, in urbem Sternitz cum omni comitatu suo profectum repererunt, ex edicto imperatori haec illi nuntia ferentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:3)
Soli inermes et infirmi cum femineo sexu innumerabiles in castris relicti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:6)
Hac ergo crudelitate visa, circiter [0407C] ducenti in silentio noctis Nussiam navigio fugam inierunt, quos peregrini et cruce signati comperientes, nec unum quidem vivum reliquerunt, sed simili multatos strage rebus omnibus spolia verunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 54:5)
Hoc regis nuntio audito, dux universo coetu relicto, ex consilio majorum trecentis tantum militibus assumptis, ad regem profectus est in loco praesignato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:1)
fratrem vero Baldewinum, relictum Tollenburg populum regere et procurare, remisso exercitu trecentorum, constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:5)
His auditis, dux voluntati regis in omnibus cessit, et obsides quos petebat dari non abnuit, hac tamen conditione ut ultra peregrinorum exercitus, tam praesens quam futurus, per terram ejus transiret sine aliquo obstaculo, et pacifice mutuaret vitae necessaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:9)
Cessit tandem dux et caeteri comprimores imperatoris voluntati, et amotis tentoriis, per palatia et turritas domos, quae spatium triginta milliarium in littore maris comprehendunt, hospitati sunt cum omni exercitu Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION