라틴어 문장 검색

Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene uenae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 16:1)
sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:3)
postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquias digerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:5)
Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:2)
Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua terendum eoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 6:1)
Surculum uero, si fieri potest, oportet uel manu uel etiam ferramento eicere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:5)
Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:3)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:1)
Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:1)
quae ratio in dentibus quoque eiciendis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:3)
Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 2:5)
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:1)
interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:6)
post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 1:5)
Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION