라틴어 문장 검색

Nondum tamen summa moliri Agrippina audebat, ni praetoriarum cohortium cura exolverentur Lusius Geta et Rufrius Crispinus, quos Messalinae memores et liberis eius devinctos credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장1)
Digressu centurionis velut custode exolutus praefectus hortari Mithridaten ad sanciendum foedus, coniunctionem fratrum ac priorem aetate Pharasmanen et cetera necessitudinum nomina referens, quod filiam eius in matrimonio haberet, quod ipse Radamisto socer esset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장1)
tributumque Apamensibus terrae motu convulsis in quinquennium remissum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장5)
ita tributa in quinquennium remissa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장6)
primum venenum ab ipsis educatoribus accepit tramisitque exoluta alvo parum validum, sive temperamentum inerat ne statim saeviret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장9)
vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장3)
inque ea contumelia detenti nec nisi precibus universi exercitus exoluti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장7)
quosque ipse nuper relegaverat, Iturium et Calvisium poena exolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장11)
hinc superbus ac publici servitii victor Capitolium adiit, grates exolvit seque in omnis libidines effudit quas male coercitas qualiscumque matris reverentia tardaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장6)
At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam ad occasiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장1)
restringitur vinclis venaeque eius per omnis artus exolvuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장3)
iam senatus uterum Poppaeae commendaverat dis votaque publice susceperat, quae multiplicata exolutaque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장3)
igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, unde spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces ipse attulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장5)
' post quae eodem ictu brachia ferro exolvunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장6)
suadentique venas abrumpere animum quidem morti destinatum ait, sed non remittere percussori gloriam ministerii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION