라틴어 문장 검색

Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium170)
Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in ventre est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장91)
itaque vino tantummodo remoto cotidie validiorem cibum debet adsumere, donec satis virium corpori redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장30)
Exit autem sanguis ex vulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장108)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장181)
in iis autem negotium maius est, quae per se vitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장2)
Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae vel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장46)
sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장116)
Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti pili susum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장137)
— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장147)
quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장10)
Cum iam eo venit, tum incidi super vesicae cervicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장51)
siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica eius agitatur, sic alter metus excipit, remotis medicaminibus ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장111)
sub quo fere cervix replicatur, retroque caput ad relicum corpus spectat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장32)
A qua breves duae sub interioribus angulis deorsum spectant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION