라틴어 문장 검색

Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, retibus adsiduis penitus scrutante macello proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem, instruit ergo focum provincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V45)
sic crescit numerus, sic fiunt octo mariti quinque per autumnos, titulo res digna sepulchri.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI120)
ergo expectatos ac iussos crescere primum testiculos, postquam coeperunt esse bilibres, tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI201)
nullo quippe modo millensima pagina surgit omnibus et crescit multa damnosa papyro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII42)
Prima fere vota et cunctis notissima templis divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto nostra sit arca foro.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X7)
quis enim te deficiente crumina et crescente gula manet exitus, aere paterno ac rebus mersis in ventrem faenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI16)
Quae autem eorum in reparando exercitu festinatio?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 18:3)
Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 11:1)
reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 18:1)
Ac nescio an satius fuerit populo Romano Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut viribus suis confiteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 6:1)
Nec porro augendis rebus spatio foret usus seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:1)
at nitidae surgunt fruges ramique virescunt arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:6)
Postremo quae cumque dies naturaque rebus paulatim tribuit moderatim crescere cogens, nulla potest oculorum acies contenta tueri, nec porro quae cumque aevo macieque senescunt, nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa quid quoque amittant in tempore cernere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:26)
crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt, quod cibus in totas usque ab radicibus imis per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:12)
at quoniam supra docui nil posse creari de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari, esse inmortali primordia corpore debent, dissolui quo quaeque supremo tempore possint, materies ut subpeditet rebus reparandis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION