라틴어 문장 검색

'Cum senatui populoque Romano liberalitatis gratior repraesentari nulla materia posset, quam si abstinentissimi fidelissimique custodis principalium opum facultates adiuvare contigisset'. Hoc tunc votum senatus, hoc praecipuum gaudium populi, haec liberalitatis materia gratissima, si Pallantis facultates adiuvare publicarum opum egestione contingeret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 7:2)
Epistulam tuam iucundissimam accepi, eo maxime quod aliquid ad te scribi volebas, quod libris inseri posset.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 1:1)
Altera epistula nuntias multa te nunc dictare nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 3:1)
insere te turbae, leviterque admotus eunti velle latus digitis, et pede tange pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:426)
utinamque oculos in pectora posses inserere et patrias intus deprendere curas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:31)
"ne cape" , de populo, quem terra creaverat, unus exclamat "nec te civilibus insere bellis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:4)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
Quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, inserit amento digitos miscenda que dixit cum Styge vina bibes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 35:2)
Quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inseris Aeacidis alienae nomina gentis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 5:7)
Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, qua modo luxuriem premit et spatiantia passim bracchia compescit, fisso modo cortice lignum inserit et sucos alieno praestat alumno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:5)
Paupertas et austeritas sancti Francisci non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:11)
132. Hoc in rerum contextu oportet quaevis consideratio collocetur actionis hominis in plantarum animaliumque provincia, quae hodie mutationes geneticas implicat, biotechnologia effectas, ut possibilitates adhibeantur rebus materialibus insitae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:1)
Eodem tempore, ingenium adducere debet ad miseras urbium partes in urbem libenter accipientem inserendas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:7)
Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:3)
Realis immutationis ordo requirit ut omnes processus denuo considerentur, quoniam non sufficit oecologicas leves considerationes inserere, dum logica non excutitur, hodiernae culturae subdita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION