라틴어 문장 검색

te oro ut ad me de omnibus rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris vero et offici non minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 5:10)
sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 4:5)
ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 5:3)
verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula πραγματικῶσ valde scripsisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:1)
de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum voles ut dixerimus ad expediendum te, si causa sit, commorere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:2)
tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:4)
de tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 5:1)
, satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine' te fuisse cum ad mare accesserit ad eas ego ei litteras nihil rescripsi ne gratulandi quidem causa propter eius luctum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 4:3)
rescripsi ad omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 10:9)
mihi quidem etiam Appii Caeci carmen, quod valde Panaetius laudat epistola quadam, quae est ad Q. Tuberonem, Pythagoreum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:4)
rescripsit Vir Clarissimus se quoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 36:3)
‘cum prīmum ad Graeciam advēneris, epistolam ad nōs scrībe.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat4)
cum prīmum ad Graeciam advēnerō, epistolam longissimam vōbīs scrībam in quā omnia nārrābō dē itinere.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat9)
postrīdiē Quīntus māne surrēxit festīnāvitque ad Acadēmiam, epistolam ferēns quam Hēliodōrus ad Theomnēstum scrīpserat.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa1)
epistolam ferō quam Hēliodōrus ad tē scrīpsit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa18)

SEARCH

MENU NAVIGATION