라틴어 문장 검색

Unum enim si respexeris, primus potestate tetragonus est. Sin vero unum tribus coacervaveris, quattuor tetragonus exoritur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:7)
Namque si duos primo respexero, huiusmodi mihi numerus occurrit, qui fit ex bis uno. Cum vero duobus sequentes quattuor iunxero, parte altera longior rursus erit, senarius scilicet, qui fit ex bis tribus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:12)
Si vero tertium locum respexeris, iiij et viiij notabis, quorum hic a duobus proficiscitur, illum ternarius creat;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:2)
Quintum deinde si videas locum xvj et lxxxj respicies, sed unus a quaternario nascitur, alterum novenarius creat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:4)
Si igitur in tribus tantum terminis secundum continuam medietatem respexeris vel in quattuor vel in quotlibet aliis secundum disiunctam easdem semper differentias terminorum videbis, tantum solis proportionibus permutatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:6)
Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:2)
O iam miseras respice terras,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 42:1)
Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:8)
Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:16)
Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quae a se diuersa sint esse non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:1)
si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. — Quid?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:5)
Uos haec fabula respicit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 52:1)
extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti ueluti, si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:5)
At uulgus ista non respicit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:6)
Qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION