라틴어 문장 검색

"Eius viri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:2)
"Nec avocanda, quod querens, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 15장 2:4)
"Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:4)
"Nobis vero ad intellectum pectus angustum est, et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:28)
Intellectum est, quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 9:6)
ex quo facile intellectu est, quoniam utrique patefacta atque explicata sententia sua ad eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 64:5)
Non ignoranti tibi, inquit, quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:4)
His igitur expositis, quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:6)
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:1)
Aut eiusdem responsio illa "si tu et adversus et aversus impudicus es.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 256:6)
Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 207:1)
In his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:5)
numquam enim, quale sit illud, de quo disputabitur, intellegi poterit, nisi, quid sit, fuerit intellectum prius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:4)
Similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:14)
similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 38:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION