라틴어 문장 검색

Iterum clamor, iterum reticuit, et post silentium coepit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 11:1)
Huius a laeva retractius paulo cubiculum est amplum, deinde aliud minus quod altera fenestra admittit orientem, occidentem altera retinet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 6:1)
post latissimis fenestris vineas, valvis aeque vineas sed per cryptoporticum quasi admittit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:3)
aestate incluso frigore riget contentaque acre suo nec desiderat auras nec admittit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:4)
quia tamen in hoc genus culpae non fraude incidisset, nihilque dignum animadversione admisisse convinceretur, liberandum, ita ut Vicetinis quod acceperat redderet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 4:3)
Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 10:2)
Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 17:3)
Admittit humana natura quod suadeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 2:3)
Ero ergo suspensus pro homine amicissimo, dum admittere avocamenta et cicatricem pati possit, quam nihil aeque ac necessitas ipsa et dies longa et satietas doloris inducit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 3:1)
Hominis est enim affici dolore sentire, resistere tamen et solacia admittere, non solaciis non egere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 4:1)
aut, si plus admiserint quam ut in re praesenti satis puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod deprehenderis notum facies aut, si in urbem versus venturi erunt, mihi scribes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 78 3:2)
quod alioqui factitatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:2)
Omissa ergo ea quaestione, quam non admitterem etiam si exemplis adiuvaretur, ratio totius operis effecti sub cura Cocceiani Dionis excutiatur, cum et utilitas civitatis exigat nec aut recuset Dion aut debeat recusare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 82 2:1)
Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 424)
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, Canescunt turpi tecta relicta situ - Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 845)

SEARCH

MENU NAVIGATION