라틴어 문장 검색

cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 162:2)
nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1010)
flamina non constant, et sex reserata diebus carceris Aeolii ianua lata patet, iam levis obliqua subsedit Aquarius urna:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권293)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
Nudabant corpora venti, obviaque adversas vibrabant flamina vestes, et levis inpulsos retro dabat aura capillos, auctaque forma fuga est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:2)
sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus arcton.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:5)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:4)
ait, laevaque a parte Medusae ipse retro versus squalentia protulit ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:6)
Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:8)
Avertitur, atque ita supplex confessasque manus obliquaque bracchia tendens, "vincis" ait, "Perseu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 19:5)
Ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:8)
ferre trabes solidas obliquaque volvere magno murmure saxa solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 56:4)
Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, contremuit gemitumque dedit Deoia quercus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:1)
paulumque morata, quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, visa tamen sensisse famem retroque dracones egit in Haemoniam, versis sublimis habenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION