라틴어 문장 검색

Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos, quae tam repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo mulieres intueremur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:1)
Ancilla risu meo prodita complosit manus et Apposui quidem . . . adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:5)
| Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat ilia sua.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:9)
In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:1)
Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:16)
Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum etiam indecenter effudit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:1)
Non moratus ille usus est equo manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum proclamavit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:22)
Risu excepere fabulam nautae, [et] erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:1)
Rapuit deinde tacenti speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet inter amantes risus fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:13)
Consurrexi equidem turbatus anumque non sine risu erexi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:4)
Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:12)
Dicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus vincunt naturae candidioris opus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 16:2)
quod risum movet Et quod prudenti vitam consilio monet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, PROLOGUS3)
Plerumque stulti risum dum captant levem, Gravi destringunt alios contumelia Et sibi nocivum concitant periculum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.1)
Equester ordo stultum errorem intellegit Magnoque risu canticum repeti iubet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION