라틴어 문장 검색

famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 17:1)
cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 78:4)
dies intermissus unus aut nox interposita saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutat aura rumoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:3)
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea vulgi rumoribus exagitatam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장1)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
sed is rumor clemens erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장2)
Sed quaestio exercita aspere violenterque ex rumore et libidine plebis:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장6)
Is qui scit plurumum, rumor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 1:1)
inquis, "Tantus sum, ut possim excitare rumorem?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 1:3)
si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 27:2)
Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:6)
Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 20:3)
5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:7)
Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si quod modo secretum erat, rumor est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:7)
tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse aut inania aut minora quam speraverint, adepti ac multa passi vident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION