라틴어 문장 검색

sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira est servatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 273:1)
inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, repulsus,omissa oppugnatione urbis,diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 294:2)
Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 327:1)
omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 338:1)
multa alia in Scipionis exitu maxime vitae dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum trahunt, ut cui famae, quibus scriptis adsentiar non habeam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 710:1)
Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere arma obsides pollicebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 452:1)
literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 460:3)
igitur mi inani atque inopi subblandibitur tum quom blandiri nihilo pluris referet, quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 418)
At pol ego te credidi uxorem, quam tu extulisti, pudore exsequi, cuius quotiens sepulcrum vides, sacruficas ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria, quia licitumst eam tibi vivendo vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 17)
scio crucem futuram mihi sepulcrum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 451)
ex hoc sepulcro vetere viginti minas effodiam ego hodie, quas dem erili filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 412)
sepulcro pro 'ad sepulcrum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5421)
et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur, quia post facta sepulcra manes vocantur, ut in tertio animamque sepulcro condimus et magna supremum voce ciemus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2193)
Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, juxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Calvariae, in vestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:8)
Sepulcrum enim patens est guttur hujusmodi hominum, in quo sepulcro velut attumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diversis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION