라틴어 문장 검색

nihil laboriosius, qui cotidie de vita periclitatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:2)
Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:3)
Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltim sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus pannis aurum tegimus et contra omnium opinionem plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:10)
Saltim alvi te et vesicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo verecundius egisti cum marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:31)
atque utinam ritus veteres et publica saltem his intacta malis agerentur sacra!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI169)
"votum miserabile, nec spes his saltem;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX70)
Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli doma-retur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 35:3)
Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 40:1)
Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 2:2)
Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 4:1)
Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 2:1)
nisi cohortes hostium quinque per trans-versam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 83:2)
Veteranus, cum die sibi dicto periclitaretur, accessit in publico ad Caesarem, rogavitque ut sibi adesset.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:1)
At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque inpressas cicatrices.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION