라틴어 문장 검색

naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius ingenium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 11장 1:1)
'memento,' ait, 'omnia mihi et omnis licere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:4)
canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi laudans uel corrigens palam effingeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 1:3)
saltabat autem nonnumquam etiam noctu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 2:2)
Mnesterem pantomimum etiam inter spectacula osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet, detrahi iussum manu sua flagellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 1:2)
et pantomimus Mnester tragoediam saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum Philippus occisus est, egerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:2)
sub exitu quidem uitae palam uouerat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum se partae uictoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium ac nouissimo die histrionem saltaturumque Vergili Turnum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 54장 1:1)
quaestorium uirum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:3)
interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore frequentissimoque consilio inspiceretur nonagenarius senex, an circumsectus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 2:4)
"De cetero, cum mihi scribes, memento non solum regi te, sed etiam tuo scribere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 11:14)
"Ceterum date aliquem regiae stirpis, qui meminerit a vobis acceptum habere se regnum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 17:5)
"nunc Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 10:6)
"Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam sermone abhorrere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 28:3)
Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 14:1)
"quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION