라틴어 문장 검색

et ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장7)
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장12)
unde plena omnia suspicionum et vix secreta domuum sine formidine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장5)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)
auxit invidiam praeclaro exemplo femina Ligus, quae filio abdito, cum simul pecuniam occultari milites credidissent eoque per cruciatus interrogarent ubi filium occuleret, uterum ostendens latere respondit, nec ullis deinde terroribus aut morte constantiam vocis egregiae mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장5)
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
His pavoribus nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et coram ita locutus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장1)
gratum primoribus civitatis etiam plebs adprobavit, quod reversis ab exilio iura libertorum concessisset, quamquam id omni modo servilia ingenia corrumpebant, abditis pecuniis per occultos aut ambitiosos sinus, et quidam in domum Caesaris transgressi atque ipsis dominis potentiores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장8)
mox Patavii secretum componendae proditionis quaesitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장9)
idem secretis apud Neronem sermonibus ferebatur Corbulonis virtutes criminatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장2)
nec tam Primus et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte balnearum fornacibus abditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장5)
At Caecina, defectione classis vulgata, primores centurionum et paucos militum, ceteris per militiae munera dispersis, secretum castrorum adfectans in principia vocat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장1)
vagi per vias, in domibus abditi pacem ne tum quidem orabant, cum bellum posuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장4)
quidam obvia aspernati verberibus tormentisque dominorum abdita scrutari, defossa eruere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장6)
non parare arma, non adloquio exercitioque militem firmare, non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras, iacent torpentque, praeterita instantia futura pari oblivione dimiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION