라틴어 문장 검색

quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 214:1)
itaque tantum moratus ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato simul omnibus portis erupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 574:2)
escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 161:1)
ubi ad eum locum ventum est qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps,cum quo regi sermo erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 164:1)
sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:1)
cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 80:1)
simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 539:1)
post id locorum quando ad villam veneris, dabitur tibi amphora una et una semita, fons unus, unum ahenum et octo dolia:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 142)
Attatae, nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 853)
Sciens de via in semitam degredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5104)
dum ne per fundum saeptum facias semitam, dum ted abstineas nupta, vidua, virgine, iuventute et pueris liberis, ama quid lubet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 153)
ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium, nec quisquamst tam opulentus, qui mi obsistat in via, nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus, nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria, quin cadat, quin capite sistat in via de semita.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 33)
simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), simul autem plenis semitis qui adversum eunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 23)
saltem aliquem velim qui mihi ex his locis aut viam aut semitam monstret, ita nunc hac an illac eam, incerta sum consili;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 321)
decedam ego illi de via, de semita, de honore populi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4123)

SEARCH

MENU NAVIGATION