라틴어 문장 검색

Multa etiam concurrunt testimonia, quae manifeste Deum asserunt plura posse, quae tamen nunquam complet opere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:1)
Non itaque ex hoc Dominico dicto cogi possumus eum aliquid posse facere quod nunquam faciat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:21)
Nihil autem ab eo fieri oportet quod nunquam ab eo fiet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:23)
Quod denique attinet Deum illa etiam posse facere quae nunquam faciat, vel quae hunc facere minime conveniat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:3)
Quibusdam tamen videtur, nonnulla ipsum facere posse alio modo quam faciat, sed eum tamen semper eligere eum modum faciendi, qui convenientior sit. Quod etiam penitus a ratione dissidet, ut videlicet inconvenientiori modo possit facere quam faciat, vel inconvenientiorem modum eligere, et convenientiorem dimittere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:16)
ita et quam semel habet potentiam nunquam deponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:11)
Nec in ipsa novi aliquid accidit, cum per eam novum aliquod opus contingit, nec ex ipsa variatur Deus, quam in mente semper aequaliter habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:5)
Nullum autem deserit locum motu locali, qui semper substantiae suae praesentia in omnibus est locis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:20)
qui ubique, ut dictum est, per praesentiam suae substantiae semper existens, non habet quo moveri localiter possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:5)
Quod tamen ubique esse per substantiam dicitur, juxta ejus potentiam vel operationem dici arbitror, ac si videlicet diceretur ita ei cuncta loco esse praesentia, ut in eis aliquid operari nunquam cesset, nec ejus potentia sit alicubi otiosa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:6)
et per substantiam in eis esse dicitur, ubi per propriae virtutem substantiae aliquid nunquam operari cesset, vel ea ipse, ut dictum est, servando, vel aliquid in eis per seipsum ministrando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:8)
sicque per operationem vegetandi ac sentiendi singulis membris tota insit ut singula vegetet, et in singulis sentiat, ita Deus non solum in omnibus locis, verum etiam in rebus singulis per aliquam suae potentiae efficaciam semper esse dicendus est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:12)
Unde aliquid creatum, vel quod non semper fuit concedi oportet Deum esse, cum videlicet constet hominem creaturam esse atque initium habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:15)
et aeque de his sicut de illis certa semper existit, et quae adhuc naturae incognita sive fortuita dicuntur, ei jam penitus certa sunt ac determinata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:7)
Ex quo liquidum est, ut jam non semel meminimus, philosophorum tractatus, per quos maxime rerum naturae vestigantur, ita creaturarum naturis et earum usu quotidiano contentos esse, ut summam illam divinae potentiae naturam, quae universis imperat naturis, et cujus voluntati obtemperare proprie naturam dicendum est, vix aut nunquam attingere audeant, sed omnes earum regulas infra eam, aut extra eam penitus consistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION