라틴어 문장 검색

quam Karthagini benedicere, ubi tota ciuitas eruditissimi estis, penes quos omnem disciplinam pueri discunt, iuuenes ostentant, senes docent?
(아풀레이우스, 플로리다 20:14)
sed et medici cum intrauerint ad aegrum, uti uisant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuuenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono, sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, uenarum pulsum et momenta captat:
(아풀레이우스, 플로리다 23:2)
"Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:24)
Evasi aliquando rancidi senis loquax et famelicum convivium somno, non cibo, gravatus, cenatus solis fabulis et hi cubiculum reversus optatae me quieti reddidi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:21)
Huius adhaerebat lateri senex iam gravis in annis, qui, ut primum me conspexit,
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:4)
"nam vesana factio nobilissimorum iuvenum pacem publicam infestat:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:8)
"Ac dum singula pererrans, tenuato admodum viatico, paupertati meae fomenta conquiro, conspicor medio foro procerum quendam senem:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:2)
"Occurrit atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem revellens, senex, et manibus ambabus invadens torum, voce contenta quidem sed assiduis singultibus impedita, Per fidem vestram inquit Quirites, per pietatem, publicam perempto civi subsistite, et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter vindicate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:51)
"Sic ille senior lamentabiles questus singulis instrepebat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:53)
"Ergo igitur senex ille:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:57)
"et cum dicto iuvenem quempiam linteis amiculis iniectum pedesque palmeis baxeis inductum et adusque deraso capite producit in medium."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:60)
Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat:
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:1)
"Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:4)
"nec enim verisimile est hominem solitarium tres tam validos enecasse iuvenes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:8)
"Tune, ultima, non cessas subinde lectorum iuvenum capillamenta surripere?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION