라틴어 문장 검색

quin contra, omnes perceptiones, tam sensus quam mentis, sunt ex analogia hominis, non ex analogia universi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:3)
Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est ad constituendum quaternionem cum reliquis tribus, quae subjiciuntur sensui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:4)
At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani provenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:1)
Sensus enim per se res infirma est, et aberrans:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:9)
neque organa ad amplificandos sensus aut acuendos multum valent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:10)
ubi sensus de experimento tantum, experimentum de natura et re ipsa judicat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:12)
aut ab incompetentia sensuum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 106:7)
vitiosissimum qualitatum (exceptis objectis sensus immediatis), ut gravis, levis, tenuis, densi, etc.;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:5)
et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliae notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:6)
sed tantum quum motus ille rem aliter ac prius, crasso modo, sensui exhibeat, inde divisionem suam auspicantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:14)
Verum, quod a principio diximus et perpetuo agimus, sensui et intellectui humano eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:6)
Fallunt autem et incompetentes sunt eae quibus utimur in universo illo processu, qui a sensu et rebus ducit ad axiomata et conclusiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:5)
Primo, impressiones sensus ipsius vitiosae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:7)
sensus enim et destituit et fallit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:8)
Secundo, notiones ab impressionibus sensuum male abstrahuntur, et interminatae et confusae sunt, quas terminatas et bene finitas esse oportuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION