라틴어 문장 검색

Ac primum aestimo, quod haec nomina, quae sunt festorum dierum neutralia carentque numero singulari, diversae conditionis esse voluerunt ab his nominibus quae utroque numero figurantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 9:1)
Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris provocasse ipso utriusque manum tuente, adiecta conditione, ut victus coena scortoque multaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 12:1)
conditionem casus adsignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:5)
Ergo leonis capite monstratur praesens tempus, quia conditio eius inter praeteritum futurumque actu praesenti valida fervensque est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:1)
ignorabant quippe conditionem codicillorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 15:2)
Hoc loco non alienum videtur de conditione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod, cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 5:1)
Sed haec quidem inter se separata sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 13:1)
Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:1)
nec desinit quos iungit nomine insignibus separare, ne cogatur lector suspiciones de varietate appellationis agitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:7)
Idem Virgilius duo ista verba maturare et properare tamquam plane contraria scitissime separavit in his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 11:1)
Commendat scomma et conditio dicentis, si in eadem causa sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 19:1)
Qualiter, undas Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos, Nec patitur conferre fretum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:45)
congestumque aeris atri Vix recipit spatium, quod separat aethere terram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:41)
Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
Nam quidquid pulvere sicco Separat ardentem tepida Berenicida Lepti, Ignorat frondes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION