라틴어 문장 검색

Parcendum est improbandis civibus, non aliter quam membris languentibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P2)
Malam rem cum velis, honestatem improbes.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 361)
Hoc forsitan inprobamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:5)
Ita omnia quae supersunt improbata, probata sunt nobis, quia cum illis quae probata sunt tunc futuris praedicabantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:24)
Ite a me, seria uerba, precor.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 632)
hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 56:1)
cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 26:1)
se in primis, quod haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 377:1)
ut haud quoquam improbante sic magno motu animorum, cum tanti viri supplicio suamet plebi iam nimia libertas videretur, in carcerem est coniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:1)
serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 148:5)
parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 272:2)
oravit etiam bona venia Quirites ne quis eam rem ioco seriove cuiquam exprobraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 479:2)
laetati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 519:2)
Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 83:1)
hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam adversae pugnae venissent, et, aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 221:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION