라틴어 문장 검색

Paulinum consularem uirum, cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:5)
Quouis iudice de opum dignitatumque me cum possessione contende et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris ego iam tua fuisse quae repetis sponte concedam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:6)
Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:7)
Opes, honores ceteraque talium mei sunt iuris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:12)
Tantas fundat opes nec retrahat manum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 5:1)
sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:17)
Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:21)
O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:20)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
Nunc amissas opes querere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:14)
opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:2)
inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:6)
— Tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:16)
Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:19)
nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION