라틴어 문장 검색

imiteturque illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:3)
Et primum genus illud earum rerum, quae ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:1)
sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum videbatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:3)
ea, quia meditata putantur esse, minus ridentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:5)
tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:5)
severe Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:12)
nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia sumantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 250:6)
qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse, hoc illa, quae dicuntur, salsiora videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:4)
Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua transeunt, ut audientiam fieri sibi velle videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:2)
Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:2)
Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae quam certae et severae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:5)
de cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines diceret, populare omnibus et iucundum videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:2)
maximeque sit in hoc genere meditatus, ut possit vel utilia ac necessaria saepe honestis vel haec illis anteferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 2:2)
Inridenda etiam disputatio est, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:2)
et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION